- PASTORELLI
- PASTORELLIcohors factiosorum, exorta in Francia, sub Ludovico IX, circa A. C. 1251. de qua sic Historia Francorum MS. ex Bibliotheca Memiana, vernaculô sermone consignata: In Franciam tunc venit impostor, qui Magistrum Hungaria se vocitans, iactabat Terram S. liberari oportere ab infidelibus, operâ iuvenum Pastorellorum. Ipse probus videbatur et modestô cultu vestitus, in Francia ad decies mille Pastorellos coegit: cum quibus Lutetiam accedens, a Regina Blancha, eius verbis fidem habente, magnisie? exceptus est etc. Verum quamprimum Pastorelli Ligerim transierunt, non Iudaeis modô, sed etiam Christianis, tot damma intulerunt, ut dici vix possit. Dispersa tandem ista latronum faex, et caput corum Avariti Biturigum interfectum est, Guil. Guiart. in Hist. MS. ubi Pastorellos hos captivitatem Ludovici Sancti (qui in Saracenorum manus pervenerat) sese vindicaturos iactitâsse, addit. Vide de iis plura, apud Matth. Paris. coeterosque Gallicae Histor. Scriptores. Eâdem postea appellatione, similique in Terram S. proficiscendi praetextu, exorta in Francia et Anglia, factiosorum huiusmodi alia cohors est, circa A. C. 1320. sed eundem cum prioribus quoque exitum nacta. Postquam enim in Aquitaniam usque penetrâssent, velut contra Saracenos ultra mare profecturi, mox sipariô remotô in Iudaeos aequê ac Christianos saevire inceperunt, donec post multa damna incolis illata coetus illorum dispersus, et plurimi suspendiô necati sunt, uti docet Car. du Fresne ex eadem Hist. MS. Memmiorum. Eadem habet Chronicon MS. vernaculum Monspeliense, ubi inter alia narratur, unô die Tolosae eorum sexaginta, Carcassone vero triginta octo, in crucem actos esse. Vide de his plura, apud Thom. Walfinghamum p. 112. Cosmam Pragensem p. 34. Chronicon Rotomagense a Labeo editum. Odoric. Rainaldum A. C. 1320. num. 21. 22. 23. et, qui hos omnes laudat, Car. du Fresne Glossar. Gallice Pastoreaux. Dominicus Maeer sic dictos ait, quod Agni effigiem in vexillo gererent.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.